- CUNICULUS
- I.CUNICULUSanimal olim Hispaniae peculiare, unde ei nomen forte ex Hebr. saphan, quô cuniculum denotari iam a multis annis, notum est. Certe e Graecis illud soli noverant Massilienses, qui fere sunt in Hispaniae confinio, et in Hadriani nummo, pro Hispania, habetur mulier sedens cum oleae ramo in manu et cuniculo ad pedes, Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 3. c. 33. Certe veteres Graecos animalis huius vix ullam habuisse notitiam vel inde patet, quod non habeant nomen, quô id a leporibus distinguant. Ideo et Hispani nomen illi fecêre. Plin. l. 8. c. 55. leporum generis sunt et quos Hispania Cuniculos vocat. Ab effodiendis scil. sub terra cuniculis, iuxta illud martialis, l. 13. Epigr. 60.Gaudet in effossis habitare Cuniculus antris,Monstravit tactiae hostibus ille vias.Unde Strabo γαιωρύχους λαγίδας vocat, quia vocem Graecam, quâ eos unô verbô vocaret, non habebat. Polybius κούνικλον, Hispanicâ retentâ, apellavit, Histor. l. 12. Medii vero aevi Graeci Scriptores, cuniculum tum cognitum δασύποδα quidem aut λαγίδα, unâ voce nuncupârunt, sed utrâque valde impropriâ. Δασύπους Attica enim et antiqua vox τὸν λαγωὸν, leporem, significat; λαγιδὴς autem fetus leporis est: quô tamen nomine Cuniculum insignierunt, quod parvo lepori similis esset. Atque hoc sequutus Plinius dasypoda et leporem sic distinxit, ut dasypus sit cuniculus. Quantae id fecunditatis animal, idem indigitat: Fecunditatis, inquiens, innumerae, framemque Balearibus Insulis, populatis messibus afferentes. Et paulo post, Certum est, Balearicos adversus proventum eorum, auxilium militare a Divo Augusto petiise. Vide quoque Solinum, p. 23. De venatione eorum Idem; Magna propter venatum eum viverris gratia est. Iniciunt eas in specus, qui sunt multifores in terra --- atque ita eiectos superne capiunt. Coeterum et Cuniculi in cibos recepti, fetus inprimis eorum in delitiis. Fetus ventre exsectos vel uberibus ablatos, non repurgatis interaneis, gratissimo in cibatu habent: Laurices vocant, Ibid. Nempe ex Graeco λεβηρίς: quod proprie est concha levis vel superficies serpentis, et quidquid denique pilô caret et nudum est; unde foetui cuniculi adhuc impili nomen etc: Salmas. ad Solin. p. 82. et 283. Vide infra Saphan, it. Viverra.II.CUNICULUSquoque pro canali, ut Cuniculus, per quem vapor trahitur, in baleariis vaporibus, l. 3. §. hoc interdict. ff. de rivis.Ad vulpium foveas, transfert Phaedrus, l. 4. fab. 19.Vulpis cubile fodiens, dum terram cruit,Agitque plures altius cuniculos,Pervenit ad draconis etc.Etiam in auraria μεταλλείᾳ Cuniculi usurpati. Plin. l. 33. c. 4. Tertia ratio (fodiendi Auri) opera vicerit gigantum, cuniculis per magna spatia actis cavantur montes ad lucernarum lumina. Eadem mensura vigiliarum est, multisque mensibus non cernitur dies, arrugias id genus vocant. Sic Strabo ὀρυκτὸν vocat aurum, quod in Arabia cuniculis effodiebatur: ὑπονύμους itidem Agatharchides et Diodorus vocant. Ita quoque eruebatur in Aegypto Aethiopiae contermina. Agatharchides, καὶ τέμνουσι διὰ γῆς πέτρας ὑπονόμους πλείονας etc. Qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 1076.III.CUNICULUSvox Militaris, meatus est subterraneus, suffossus Festo.Nomen ei aut ab animali cognomine, quod subterfossâ terrâ latere est solitum: aut vice versâ et a cuneorum similitudine, qui in omnem materiam intrant findentes. Eorum agendorum rationem qui primus invenerit, Vegetius docet, l. 4. c. 20. cum ait. Cum Rhodiorum civitas oppugnaretur ab hostibus, et turris ambulatoria super murorum altitudinem ac turrium pararetur: mechanici ingeniô inventum est tale remedium. Per noctem sub fundamento muri Cuniculum fodit, et illum, ad quem die posterô turris fuerat promovenda, nullô hostium sentiente, egestâ terrâ cavavit intrinsecus et cum rotis suis moles impulsa fuisset, tantô pondere solô cedente subsedit, ut nec iungi muris, nec moveri ulterius potuerit: ita civitas liberata est deiectaque machina. Vide ibi Stewechium. Hinc Caesar, l. 7. de bello Gall c. 22. Aggerem cuniculis subtrahebant, et l. 8. c. 41. Eôdem tempore tectos cuniculos agunt, ad caput fontis. Item Proverb. ὑπονόμοι πολεμἰζειν, cuniculis oppugnare, quod de iis, qui non apertâ vi, sed dissimulanter ac dolis agunt, dicitur. Quemadmodum Catullus Luctatius in Senatu de Caesare, apud Plut. in vita Caes. Οὖκ ἔτι ὑπονόμοις, inquit, Καῖςαρ ἀλλ᾿ ἤδη μηχαναϊς ἄρει τὴν πολιτείαν, Caesar non iam cuniculis, sed Machinis tollit Rem publ. Meminit eiusmodi Cuniculorum Claudian. de Rapt. Proserp. l. 2. v. 163.Ac velut occultus securum prodit in hostemMiles, et effossi subter fundamina campi,Transilit elusos arcanô limite muros,Turbaque deceptas victrix erumpit in arces,Terrigenas imitata viros ----.Et Statius, l. 2. Theb. v. 418.----- ----- ceu septa novus iam moenia laxetFossor ----- -----Ubi tamen subfossores murorum Barthius intelligit potius, quod artificium ita confiebat, ut subfossos muros fulcirent ligneis tignis aut trabibus erectis, quibus materiam igni opportunam circumgerebant, ignem a longe fomentis grassantem ponebant, ipsique abscedebant. Ita palis illis aut destinis flammâ adesis ruebant moles. Quomodo Cuniculum sub moenia Cumarum egit Narses apud Agathiam, l. 1. Vide quque Guil. Tyrium, Histor. Palest. l. 3. c. 10. l. 11. c. 12. et l. 16. c. 5. Guil. Britonem, l. 2. Philippidos, v. 328. Rigordum ad A. C. 1191. Alios. Sed et Cuniculorum, de quali Claudiani supra laudata verba loquuntur, celebris iam apud curtium mentio, l. 9. c. 8. Valentissimam gentis urbem cuniculô cepit. Barbaris simile monstri visum est ---- quippe in media fere urbe e terra exsistebant, nullô suffossi specus ante vestigiô factô. Vide quoque Quintilian. Declam. 255. E quibus duo Cuniculorum apud Veteres genera fuisse, colligimus. Hodierni Cuniculi militares, quibus immissus pulvis tormentarius atque accensus disicit propugnacula, arces, maximasque montium rupes, a Francisco Georgio Senensi inventi sunt; cuius discipulus Petrus Navarrus Cantaber primus eorum experimentum fecit; prope Neapolim, in arce Luculliana, quae Ovi dicitur, uti obscurum non est, ea conferenti, quae de Senensi quidem Georgio Cardanus, Subtilit. l. 2. at de Cantabro Petro Guicciardinus retulit, Historiar. l. 6. Quemadmodum in Pyrotechnia sua duas has sententias conciliat Vannorius Birungucius Senensis, et ex eo Gerh. Ioh. Vossius, de Idolol. l. 2. c. 63. Nomen eis, ut et veterum Cuniculis, ab animali cognomine, de quo M. Varro scribit apud Plinium, l. 8. c. 29. a cuniculis suffossum in Hispania oppidum. Tanta nempe eorum fecunditas ac copia: quam idem Plin. l. 8. c. 55. confirmat: Leporum generis sunt, et quod Hispania cuniculos appellat fecunditatis innumerae, famemque Balearibus Insulis, populatis messibus afferentes. Et mox, Certum est, Balearicos, adversus proventum eorum, auxilium militare a Divo Augusto petiisse. Cuius rei et Strabo testis (qui l. 3. cuniculos λαγιδεῖς vocat) subvertisse Balearium domos atque arbores, ut propterea armatam Romanorum opem implorare cogerentur, scribit. Vide Voss. praefatum, l. 3. c. 72. et supra. Hinc Cuniculatores seu Cunicularii Lutatio ad Statium, d. l. Fossores dicuntur in exercitu, qui Cuniculos faciunt, per quos introgressi milites murorum fundamenta convellunt etc. quos Minarios dixit citerior aetas, uti infra videbimus, voce Minare.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.